Latin
16.1 to 16.15
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 16.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens :quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum de altissimis? et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis.