Latin
1
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Vt me satis contristat et animum nostrum grauiter affligit cum nulla mihi scribendi ad uos porrigitur occasio, detrimentum est enim meum uobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio. uobiscum me esse arbitror, cum uobis per litteras loquor. quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos uos esse sciam nec quicquam de uerborum meorum ueritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit: namcam nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio, quamuis ergo certus sim uos non minus esse in uitae actu graues quam in sacramento fideles: tamen, quoniam non desunt uitiorum assertores blandi et indulgentes patroni qui praestant uitiis auctoritatem et quod est deterius censuram scripturarum caelestium in aduocationem criminum conuertunt, quasi sine culpa innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur uoluptas –nam et eo usque eneruatus est ecclesiasticae disciplinae uigor et ita omni langore uitiorum praecipitatur peius ut non iam uitiis excusatio sed auctoritas detur —placuit paucis uos non nunc instruere, sed instructos admonere, ne quia male sunt uincta uulnera sanitatis obductae perrumpant cicatricem. nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur et excusatione blanditur.