Latin
2
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 2
Unproofread scanNot analysed yet
Non pudet, inquam, non pudet fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem uindicantes superstitiones uanas gentilium cum spectaculis mixtas de scripturis caelestibus uindicare et diuinam, auctoritatem idololatriae conferre. nam quando id quod in honore alicuius idoli ab ethnicis agitur a fidelibus christianis spectaculo frequentatur, et idololatria gentilis asseritur et in contumeliam Dei religio uera et diuina calcatur. pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa et patrocinia referre. 'ubi', inquiunt, scripta sunt ista, ubi prohibita? alioquin et auriga est Israel Helias et ante aream Dauid ipse saltauit. nabla cynaras aera tympana tibias citharas choros legimus. apostolus quoque dimicans caestus et colluctationis nostrae aduersus spiritalia nequitiae proponit certamen. rursus cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. cur ergo homini christiano fideli non liceat spectare quod licuit diuinis litteris scribare'? hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas litteras nosse quam sic litteras legere. uerba enim et exempla quae ad exhortationem euangelicae uirtutis posita sunt ad uitiorum patrocinia transferuntur: quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia maior excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis.