Latin
5
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 5
Unproofread scanNot analysed yet
Plura prosequi quid est necesse uel sacrifioioram in ludis genera monstruosa describere, inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de iugalo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc feruet, et quasi sitienti idolo in faciem iactatus crudeliter propinatur, et inter uoluptates spectantium quorundam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saeuire discatur, quasi parum sit homini priuata sua rabies, nisi illam et publice discat. in poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. erudit artifex belluam, quae dementior fortasse fuisset, si non illam magister crudelior saeuire docuisset. ergo ut taceam quicquid latius idololatria probat, quam uana sunt ipsa. certamina, lites in coloribus, contentiones in curribus, fauores in honoribus, gaudere quod equus uelocior fuerit,. maerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, auos ipsos atauosque memorare. quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpiter ignominiosum? hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa hunc locum magna uelocitate referentem, parentes Christi si perroges, nescit, aut infelicior si scit. quem si rursus perrogem quo ad illud spectaculum itinere peruenerit, confitebitur per lupanarium, per prostitutarum nuda corpora, per lubricam libidinem, per dedecus publicum, per uulgarem lasciuiam, per communem omnium contumeliam. cui ut non obiciam quod fortasse commisit, uidit tamen quod committendum non fuit et oculos ad idololatriae spectaculum per libibinem duxit: ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset, qui festinans ad spectaculum dimissus e dominico et adhuc gerens secum ut assolet eucharistiam inter corpora obscoena meretricum Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi uoluptate.