Latin
4
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid scriptura interdixit? prohibuit enim spectari quod prohibet geri. omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnauit, quando idololatriam sustulit ludorum omnium matrem, unde haec uanitatis et leuitatis monstra uenerunt. quod enim spectaculum sine idolo, quis ludus sine sacrificio, quod certamen non consecratum mortuo ? quid inter haec christianus fidelis facit: si idololatriam fugit, quid loci ei? quid qui iam sanctus sit de rebus criminosis uoluptatem capit ? quid contra Deum superstitiones probat quas amat dum spectat? ceterum sciat haec omnia inuenta daemoniorum esse, non Dei. impudenter in ecclesia daemonia exorcizat quorum uoluptates in spectaculis laudat: et cum semel illi renuntians rescissa. sit res omnis in baptismate, dum post Christum ad diaboli spectaculum uadit, Christo tamquam diabolo renuntiat. idololatria, ut iam dixi, ludorum omnium mater est, quae ut ad se christiani fideles ueniant blanditur illis per oculorum et aurium uolupta. tem. Romulus Conso quasi consilii deo ob rapiendas Sabinas circenses primus consecrauit, ceteri reliquis. dum urbem fames occupasset, ad aduocationem populi adquisiti sunt ludi scenici et Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis. graeca illa certamina uel in cantibus uel in fidibus uel in uocibus uel m uiribus praesides suos habent uaria daemonia: et quidquid est aliud quod spectantium aut oculos mouet aut delinit aures, si cum sua origine et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum. ita diabolus artifex quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per uoluptatem posset amari.