Latin
10.10.1 to 10.10.17
Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 10.10.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Decimus gradus abusionis est episcopus negligens; qui gradus sui honorem inter hornincs requiril, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pre quo legatione fungitur, non custodiL. Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur, quodiam, cum episcopus nomen Græcum sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse dcnudat, cum sub Ezechielis prophetæ persona, episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inqniens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex rne. Si autem videris gfadium venientem, et tu non anuntiaveris ut revertitur impius a via sua, ipse quidem implus in iniquitate sua morietur, sanguinem aulem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. III, 17). Decet ergo episcopum, qui omnium speculator positus est, peccata diligenter allendere, et postquam attenderit, sermone, si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii rcgulam, scelerum operarios declinare: Si enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si te uudicrit, lucratus eris fra- Irem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum: si illos non audierit, die Ecclesiæ: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15). Tali ordine expellendus est quicunque doctori vel episcopo adhaerere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque scriptum est in lege: Viduam aut repudintam non accipiat uxorem (Levit. xxi, 7). Qui ergo illum excommunicatam a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, in quo (34) Christianorum genus electum est, excedit.