Latin
10.10.18 to 10.10.25
Pseudo-Cyprian, De XII Abusionibus saeculi 10.10.18-25
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ratione episcopum, ad eos quibus in speculationem positus est, esse oporteL. Cæterum vero, qnalis in semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit: ut ad gradum episcopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinæ fidelem sermonem; antequam episcopus sit, non plures haheus uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I Tim. III, 2). Caveant ergo negligentes episcopi quod in tempore vindictae Domninus per Prophetam conqueritur, dicens: Pastores muti (35) demoliti sunt populum meum, et non pascebant gregem meum pastores, ied pascebant semetipsos (Ezech. XXXIV, 8), sed potius procurent hi quos constilnit Dominus snper familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram trilici, puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire: Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa le constituam: intra in gaudium domini tui (Matth. xxv, 23).