Latin
12
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 12
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15.) «Duces Issachar fuere cum Debbora. »In Hebraeo: Principes, id est doctores legis, fuerunt cum Debbora ad collaudandum Dominum, et Barac vestigia sunt secuti Intelligendum est, quia pars quaedam illorum cum Debbora ad laudandum Dominum remansit, et pars Barac vestigia sunt secuti ad populum exhortandum et debellandum Sisaram. «Qui quasi in praeceps ad barathrum se discrimini dedit. »Barac scilicet credens verba Domini, se dedit discrimini, praecipitans se in torrentem Cison persequens et debellans exercitum Sisarae. Barathrum enim in hoc loco torrens Cison intelligitur. «Diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta contentio est. »In Hebraeo non legitur contra se. Vox enim Debborae est, increpans tribum Ephraim, eo quod imperio Domini non obtemperans, cum fratribus suis contra inimicos Domini debellandos non iverit: sed timore perterritus, et verbis Domini incredulus ab cis se diviserit, et pro eo magnanimus, id est superbus, repertus exstiterit. Unde et sequitur eorum increpatio in spiritu prophetiae dicens: