Latin
13
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16.) «Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? »In Hebraeo non legitur, duos, sed inter terminos tuos, scilicet vicinarum tribuum tuarum, ut audias sibilos gregum; ac si diceret: Greges quibus abundas servare cupis, et eos amittere vereris, eorumque sibilos audire potius delectaris, quam cum fratribus tuis ad debellandos hostes Israel progredi niteris. Et quia hoc facis, imperio Domini superbus resistis. Unde et sequitur idipsum quod et supra: «Diviso Ruben, magnanimorum reperta contentio est: »eo quod male fecerit, imperium Domini parvipendens et superbus exsistens.