Latin
20
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 20
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 23.) «Maledicta terra Meroz, dixit angelus Domini. »In Hebraeo legitur «Maledicite Meroz, dixit angelus Domini. »Angelus Domini ab Hebraeis Michael intelligitur, qui jubet per Debboram populo Israel, ut maledicant Meroz, id est potestati angelicae, quae praeerat Chananaeis: Meroz enim interpretatur arcanum. Idcirco maledici jubetur, id est anathematizari, eo quod angelis caeteris dimicantibus pro Israel, ipse non solum non pugnaverit, verum etiam in adversitate eorum perstiterit. «Maledicite habitatoribus ejus, »id est Meroz et populo ejus. Et redditur causa cur maledicantur, «quia scilicet non venerunt in auxilium Domini, et in adjutorium fortissimorum ejus. »