Latin
21
Pseudo-Jerome, Commentarius in canticum Debborae 21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 24.) «Benedicta inter mulieres, Jahel, uxor Haber Cinaei. »Inter mulieres, scilicet Saram, Rebeccam, Rachel, Liam, et caeteras ferme mulieres. «Benedicatur in templo, »subauditur Domini ut ibi sit memoriale ejus, sicut et Judith. Et redditur causa cur benedicatur, quia scilicet sapienter et prudenter fecerit, eo quod petenti aquam, lac dederit (Vers. 25). Idcirco lac dedit, ut hostis fugiens sibi fidem potionem accommodaret. Et si quaeritur cur non vinum dederit, respondendum est quia domus Rechab vinum non bibunt, sicut habes in Jeremia propheta, (Jerem. XXXV, 14.)