Latin
1
Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus 1
Unproofread scanNot analysed yet
Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum Nominum interpretationem primus in Latinam linguam convertit, ex quibus pro brevitate praetermissis multis, quaedam huic operi adjectis interpretationibus interponere studui; vocabulorum enim expositio satis indicat, quid velint intelligi. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur.