Latin
2
Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus 2
Unproofread scanNot analysed yet
Primum apud Hebraeos Dei nomen EL dicitur, quod alii Deum, alii etymologiam ejus exprimentes, Schiros [Leg. ’Ισχυρά;] ,id est, fortem interpretati sunt, eo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, ELOIM. Tertium, ELOE. Quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Est autem in Latinum ex Graeca appellatione translatum, nam Deus Graece Theos, febos [Lege φόβος] dicitur, id est, timor. Unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. Deus autem proprie nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Domino intra sunt posita vocabula referunt.