Latin
3 to 4
Pseudo-Jerome, De Deo et nominibus ejus 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum nomen dicitur, SABAOTH, quod vertitur in Latinum, exercituum. Sunt enim in hujusmodi ordinatione virtutes multae, ut Angeli, Archangeli, Principatus et Potestates, cunctique coelestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est: omnes enim sub ipso sunt, ejusque dominatui subjacent. Quintum, ELYON, quod interpretatur excelsus, quia super coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus, supra coelos gloria ejus (Psal. CXII, 4). Excelsus autem dicitur, pro valde celsus, sicut eximius, quasi valde eminens. »