Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sit sanctam esse corpore breuiter quidem, sed plene exprsuisse me arbitror: nunc quod sequtur et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipore. illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec corde delinquit, sciens etiam cordis esse inspectorem Deum, et idcirco satisagit, ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: omni custodia. serua cor tuum, et iterum: diligit Deus sancta cor, accepti sunt autem ei omnes inmaculati, et alibi beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt: quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati, de quibus et Iohannem in epistola dixisse reor: si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus accipiemus ab eo. nolo existimes te crimen fugisse peccati, si uoluntatem non sequatur effectus ,cum scriptum sit: quicumque uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est in corde suo. nec dicas 'cogitaui quidem, sed non perfeci', quia etiam concupiscere nefas est quod fieri nefas est. unde et beatus Petrus praecipit dicens 'animas uestras castificantes*: qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. sed et illum locum quo continetur 'hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinauerunt, uirgines enim permanserunt, hi secuntur agnum quocumque ierit', adtentius considerare debemus et animaduertere, si solius integritatis ac pudicitiae merito isti diuino comitatui copulentur et per omnia caelorum tabulata discurrant, an et alia sint quibus adiuta uirginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. sed unde hoc scire poterimus? de sequentibus nisi fallor, in quibus scriptum est: hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, et in ore eorum non est inuentum mendacium, sine macu*la enim sunt ante thronum Dei. uides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere uestigiis, sed illi qui praeter uirginitatem ab omni contagione peccati inmaculatam gesserint uitam. idcirco uel maxime uirgo nuptias spernit, ut, dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni ae delicto custodiat et uniuersa legis mandata. perficiat. nam si non nubat et ea nihilominus faciat, a quibus et nuptae esse iubentur inmunes, non nupsisse quid proderit? quamquam enim nulli Christianorum peccare liceat et omnes quicumque spiritualis lauacri sanctificatione purgantur, inmaculatam decurrere conueniat uitam, utecclesiae', quae sine macula, sine ruga, sine aliquo eiusmodi esse describitur, possint uisceribus intimari: multo magis hoc uirginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet quo minus diuinam scripturam perficiat, nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.