Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
O uirgo, serua propositum tibi magno praemio destinatum. praeclara est apud Dominum uirginitatis et pudicitiae uirtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris: uide ne quid indignum ei, cui desponsata uideris, admittas. cito scribet repudium, si in te uel unum uiderit adulterium. quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pigneribus subarratur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit [et seruulis], quales iuuenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu uiuat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat. quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua iucunditas, sua diligentia, sua uita concordet. et tu, quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus eius sponsi tui mores interroga, et strenue ac sollerter inquire in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te uestium diligat, cuiusmodi concupiscat ornatum. dicat tibi eius familiarissimus Petrus, qu ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: 'Mulieres similiter subiectae sint suis uiris, ut si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conuersationem uestram: quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumentis uestimentorum cultus, sed qui absconsus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus' quod est in conspectu Dei locuples. Dicat et alius Apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens eadem de fidelium feminarum disciplina testatur:' Mulieres similiter in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conuersationem.