Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Huiusmodi Deus quaerit ornatum et animam taliter compositam concupiscit. memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: audi. filia, et uide. sed et tu ipsa, quotienscumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. ergo si Dei filia es, uide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sunt, sed age omnia quasi filia Dei. cognosce quomodo huius saeculi nobilium filiae se gerant, quibus adsuescant moribus quibusue se disciplinis instituant. tanta in quibusdam uerecundia est, tanta grauitas ,tanta modestia, ut ceterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. et tu ergo originem tuam respice, genus: intuere, gloriam nobilitatis aduerte. agnosce te non hominis tantum, sed et Dei filiam et diuinae natiuitatis nobilitate decoratam. ita te exhibe. ut in te caelestis natiuitas appareat et ingenuitas diuina clarescat. sit in te noua grauitas, honestas admirabilis ,stupenda uerecundia, mira patientia, uirginalis incessus et uerae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus, ut quisquis te uiderit, admiretur et dicat: 'quae haec nouae inter homines grauitatis patientia est? quae pudoris uerecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas sapientiae ? non est ista humana institutio nec disciplina mortalis. caeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus'. et cum te Christi famulam esse cognouerit, maiore stupore tenebitur et cogitabit qualis ille sit dominus, cuius talis ancilla est.