Latin
Letter 2
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu forsitan dicis: cur haec idem Apostoli non iusserunt? quia non necessarium iudicabant, ne talis uirginibus commonitio potius iniuria quam emendatio uideretur. sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia composita et terrena praesumerent. re uera ornare se et componere uirgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane, sed interioribus ornamentis et spiritualiter, non carnaliter componatur, quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone et spiritualibus indumentis exorna. nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat. resplendeat auro iustitiae et gemmis refulgeat sanctitatis ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet: pro bysso et serico misericordiae et pietatis tunica uestiatur, secundum quod scriptum est: induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem et cetera. et non decorem cei'ussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae ac simplicitatis candorem habeat, roseum uerecundiae colorem et purpureum ruborem pudoris possideat. caelestis abluatur nitro doctrinae et lomentis spiritalibus emundetur. nulla in ea malitiae, nulla delicti macula relinquatur. et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suauissimo sapientiae et scientiae perfundatur.