Latin
Letter 4
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non minus ille Xenocrates in laude 'est, philosophorum longe doctissimus, qui seueris exhortationibus fecit ut luxuria uinceretur. nam cum Polemo quidam uino languidus ex antelucano conuiuio publice uagaretur illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est et in numero studiosorum eo habitu, quo de cena prodierat, inpudenter adsedit; nam caput eius florens corona contexerat: neque est ueritus se omnibus uideri dissimilem, quia re uera caput, quod est domicilium sanitatis, usus longae potionis inuerterat. tunc grauiter inmurmurantibus ceteris, quod in multitudinem litteratorum intempestiuus auditor inrepserat, ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare: tantumque ualuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animus ad amorem pudoris inpelleretur. et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit discipulumque professus est: ad extremum ita se ad officium grauitatis inflexit seque totum formauit ad uerecundiam, ut prioris uitae consuetudinem emendatio gloriosa texisset. hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei uaesanos animos conuertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque uiuere,. quam cum paucis iniusta sentire.