Latin
5
Pseudo-Sulpicius Severus, Epistolae Septem 5
Unproofread scanNot analysed yet
Licet domnus et germanus meus de uestra petierit honestate ut Tutum uelitis esse tutissimum, tamen mihi fas fuit eundem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet: sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccauit. nam se ubi ad bonam mentem considerationemque conuertit, intellexit uitam scenicam consilio meliore damnandam: huic autem plena non posset euenire purgatio, nisi diuinitatis accessu delicta dilueret, si quidem catholicae religionis remedio conmutatus usum sibi loci turpioris negauit seque ab oculis popularibus uindicauit. Quomodo itaque et diuinae leges et publicae fidele corpus et sanctificatos animos non permittunt inhonestas exhibere delicias et uulgares edere uoluptates, maxime cum castae deuotionis quodammodo uideatur iniuria, si quis sacro baptismate renouatus in ueterem lasciuiam reuocetur, oportet laudabilitatem uestram bonis fauere propositis, ut is, qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foueam theatralem cadere non cogatur. uestrum tamen omnium iudicium non recusat, si alias iniungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.