Latin · ~10 min
Lines 1.21-1.22
Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte 1.21-22
Not analysed yet
Ax. In contrarium me, Socrates, hac oratione distulisti. Non enim metus iam me, sed desiderium tenet mortis. Utque ego rhetores imitatus grandius aliquid dicam, iamdudum superna mente concipio et immensum illum divinumque recenseo cursum, collegique ex infirmitate me: sumque iterum quasi novus effectus.
So. Si vis autem aliam etiam ratione cape, quam retulit mihi Gobryas Magus. Is dicebat secundum Xerxis in Graeciam transitum avum suum sibi cognomine missum esse in Delum, quo eam tueretur insulam, in qua bina sunt numina prognata. Ibi illum ex aeneis quibusdam tabulis quas attulissent ab Hyperboreis Opis et Hecaergus, didicisse animam posteaquam a corpore sit exoluta, in ignotum quendam locum subterraneo discedere recessu, in quo Plutonis sit regia nihilo minor quam aula Iovis. Terra etenim mundi medium tenente, ambitum eius esse globosum: cuius alterum quidem semiorbem dii superi acceperint, inferi alterum: atque hi quidem fratres illorum, hi vero filli fratrum. Vestibula autem qua aditus ad Plutonis est regnum, ferreis esse claustris atque clavibus offirmata. Aperientem illa fluvius excipit Acheron, post quem Cocytus est. Eos ubi quis traiecerit, ad Minoem et Rhadamanthum est accedere necesse. Vocant hunc campum veritatis, inque eo iudices sedent, ecognoscentes eorum qui advenerint unicuiusque vitam et qua quisque ratione corpus inhabitant aetatem peregerit. Nec mentiendi illic ulla facultas. Quibuscumque autem in vita melior aspiraverit daemon, ii sedes incolunt piorum: ubi omnes horae scatent omnigena fructuum ubertate, fontes puris labuntur aquis, variis prata omnimoda floribus vernant, conventus sunt philosophorum, theatra poetarum, exultantium coronae musicique concentus. Ad haec instructa diligenter convivia et ipsa sese suppeditans affluentia victus immortalis hilaritas, ratioque vitae iucundissima. Non enim frigus illis, non aestus est gravis, sed temperatus aer funditus mitibus solis radiis illustratus. Hic etiam initiatis est dignatio quaedam et religiosa ibidem quoque peragunt sacra. Quomodo ergo non hic tibi honro habebitur cognato deorum? Herculem namque Liberumque patrem descendentes ad inferos priscus est sermo hic initiatos fuisse et fiduciam quo illuc irent, ab Eleusina conceptam esse. At illi quibus per scelera vita fuerit peracta, per Tartarum a Furiis ad erebum chaosque rapiuntur, ubi impiorum est locus, inexplebilesque Danai filiarum urnae, ubi Tantali sitis, praecordia Tityi, Sisyphi inexplicitum. Ibi circumlambentibus adusti et omnium poenarum afflicti cruciatu, tormentis laniantur immensis. Ista quidem ex Gobrya ego audivi, tuum vero de eis erit, Axioche, iudicium. Illud namque ratione adductus solum scio constanter, quod omnis immortalis est anima quaecumque ex hoc loco transfertur et prorsus expers doloris. Sive sursum ergo, Axioche, sive deorsum beatus sis oportet, qui probe pieque vixisti.