Latin
Lines 1.16-1.20
Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte 1.16-20
Not analysed yet
So. Quando igitur, Axioche, hanc quae liberalis maxim abominandam putas, quid reliqua vitae genera? An non putabimus prorsus esse fugienda? Audivi etiam Prodicum quandoque dicentem, quod nihil quicquam neque ad viventes mors, neque ad defunctos pertineret.
Ax. Quomodo dicis ista, Socrates?
So. Quoniam neue circa viventes est: hi vero qui obierunt, non sunt amplius. Itaque neque apud te est: nondum enim obiisti, neque si quid tibi accidat, est cirac te futura. Non enim eris. Stultus est igitur dolor de Axiocho, qualis neque est, neque futurus sit, Axiochum mente torqueri: sitque simile, veluti Scyllam, aut si quis Centaurum reformidet, quae neque iam imminent tibi, neque sint umquam ad exitiu tuum affutura. Existentium enim rerum est metus: quae non sunt autem, nemo est qui pertimescat.
Ax. Tu quidem docta haec verba ex ea quae nunc pullulat, garrulitate protulisti. Illinc enim haec sunt verborum ineptiae, illiciendae iuventuti apparatae. Me vero amissio bonorum quae sunt in vita, tristem reddit: etsi, Socrates, probabiliorem etaim hac quam modo dixisti, crepueris orationem. Non enim errabunda iam mens ducitur apte cohaerentibus verbis: neque contingunt mentem ista: sed in ostentationem splendoremque orationis parata multum absunt a veritate. At animi aegritudo captiosis nequaquam sistitur verbis: sed illis acquiescit solum quae valeant ad mentem usque penetrare.
So. Coniungis imprudenter, Axioche, et bonorum privationi malorum substitutis sensum, oblitus quod tunc mortuus sis futurus. Eum namque qui bona amittit, contraria laedunt quae pariter mala. At qui non est, nihil in eius quo privatur, locum recipit. Quomodo ergo esse posset ullus in eo dolor, quod nullam laedentium notitiam exhibebit? Quod si non ab initio, Axioche, per imprudentiam unum aliquem sensum cum morte componeres, nequaquam metueres eam. Nunc ipse te subvertis, timens amissum iri animam, aliamque animam illius amissioni circumdas. Et turbaris quod sis sine sensus futurus, hocque ipsum non sentire alio te sensu comprehensurum putas. Ad haec multae sunt perpulchrae de animi immortalitate rationes. Neque enim mortalis natura in tam varias res attolere sese posset, ut contemneret ingentium ferarum vires, respublicas constitueret, respiceret etiam in coelum et astrorum videret revolutiones, cursusque solis et lunae, ortus item et occasus: defectus, celeritatem, distantias, aequinoctiaque et duplices conversiones, Pleiadum etiam et hiemis atque aestatis ventos, imbriumque casus et horrendos turbinum raptus, ut comprehensos quoque mundi labores saeculis traderet: nisi divinus quidam mentibus nostris spiritus inesset: quo compexum notitiamque tantarum attingeret rerum. Transis itaque non in mortem, Axioche, sed in immortalitatem: non in amissionem bonorum, sed in sinceriorem eorum perceptionem, neque ad voluptates mortali confusas corpori, sed ab omnibus prorsus molestiis purgatas. Illuc enim ex hoc solutus carcere proficisceris, ubi requieta laetaque omnia et nulla fatiscentia senecta: tranquillamque illic perages vitam, ab omnibus liberam incommodis et serena placidam quiete, rerum contemplans naturam: atque philosophiae non ad turbam, neque in speciem, sed ad puram germanamque deditus veritatem.