Latin · ~9 min
Lines 1.6-1.9
Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte 1.6-9
Not analysed yet
Ax. Recte quidem, Socrates, ista mihi dicere videris: verum nescio quo pacto ubi propius accessit periculum, fortia illa grandiaque verba occulte subtolerant atque negliguntur. Oboritur autem metus quidam, mente multipliciter discerpens, si hac luce, hisque privabor bonis et expers mentis sensuumque iacebo ubicumque demum putrescens et in pulverem vermesque conversus.
So. Imperfecte coniungis, Axioche, propter imperitiam, cum sensuum orbitate sensum, tibique ipse contraria facis et dicis: neque cogitas quod simul quidem defles id, quod sensibus carebis, simul ob putrefactionem doles amissionemque vitae oblectamentorum, veluti morte sis in aliam vitam transiturus, neque in omnimodam abiturus sensuum abolitionem et eandem in qua prius quam nascereris fuisti. Ut enim cum Draco Clisthenesque gubernabant rem publicam, nihil te mali habebat (necdum enim coeperas esse ut male tibi quid accidere posset) ita neque post mortem erit. Nullus enim ut male tibi esse quicquam possit, es futurum. Quin tu igitur hanc omnem discutis ineptiam, illud cogitans quod soluta simul hac compage, animoque rursus in proprium restituto locum, relictum istud corpus terrenum atque rationis expers amplius nequaquam est homo. Nos etenim anima sumus, animal immortale, mortali inclusum munimento. Hoc autem tabernaculum non sine malo nobis circumdedit natura, cuius laeta quidem abstrusa sunt et volucria, pluribusque doloribus admixta: tristia vero, improvisa, diuturna prorsusque, vacua gaudiorum. Valetudines nempe, sentientium membrorum ulcera, morbi interni. Quibus necessario (quoniam per corporis meatus sparsa est) condolens anima coelestem et cognatum desiderat aethera, sitique cupide supernae illius consuetudinem gaudiaque vitae. Discessus itaque e vita, mali cuiusdam est in bonum commutatio.
Ax. Cum malum ergo, Socrates, vitam putes, quid ita vivere perseveras, cum rerum sis indagator et nobis, id est multitudini, intelligentia praestes?
So. Nequaquam verum de me, Axioche, testimonium dicis. Arbitraris enim quemadmodum vulgus Atheniensium, quandoquidem res inquiro, alicuius quoque me scientiam habere. Abest autem tantum vi reconditiora sciam, ut voto optaverim etiam vulgata me ista novisse. Sunt autem ista quae dico Prodici sapientis tradita, alia quidem duobus obolis, alia duabus, alia quattuor drachmis redempta. Gratis enim hic vir neminem docet, estque mos ei semper Epicharmi illud in ore habere "Manus manum fricat; da aliquid et aliquid cape". Nuper ergo cum apud Calliam Hipponici filium declamaret, tantis disseruit contra vitam, ut ego ad ea quae nullius sunt momenti, assumpserim vitam. Ex eoque iam in mortem mihi animus, Axioche, propendet.