Latin · ~9 min
Lines 1.10-1.3
Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte 1.10-3
Not analysed yet
Ax. Quae dixit autem?
So. Dicam equidem tibi ea, quorum mihi veniet in mentem. Quae enim pars, inquit, aetatis calamitatibus vacat? Non ne statim a principio plorat, ut primum natus est infans? Vitamque a lacrimis auspicatur? Quae tandem non premit cum molestia? Semper enim vel penuria, vel frigore, vel calore, vel verberibus urgetur. Antea quoque quam loqui possit, quanta patitur? Flens scilicet, hancque solam habens anxietati suae quaerelam. Ubi septimum dehinc expleverit annum multosque labores exhauserit: iam custodes, gymnasicae, magistri ludi, iam adolescenti, critici, geometrae, rei militaris praeceptores: ingens plane dominorum multitudo. Post ista ubi in Ephebos inscriptus est, prior iam metus Lyceum, Academia, gymnasiarchia, virgae, nullaque prorsus malorum mensura. Omne adeo adolescentis sub moderatoribus est tempus: qui ex Areopagi delecti concilio praesunt iuventuti. Deine cum fuerit istis exolutus, iam curae palam emergunt, reputatioque quod vivendi potissimum instituat iter: praeque sequentibus incommodis priora illa puerilia videntur et infantium revera territamenta: expeditiones enim et vulnera, perpetuique certaminum labores. Hinc iam fallens subrepit senectus: in qua confluit quicquid est infirmum fragileque naturae. Quod nisi ocius quis vitam velut aes alienum reddiderit: astans supra caput natura tamquam foenerator reposcit usuram. Ab alio quidem visum, auditum ab alio, persaepe utrumque. At si quis diutius cunctetur, debilitat eum, excruciat et artuum morbo afficit. Alii itaque multa senectute repuerascunt: animoque bis pueri fiunt senes. Dii ergo propter hoc ipsum (ut quibus est notissimae sint res humanae) quos plurimi faciunt, eos citius auferunt e vita. Agamedesitaque et Trophonius cum Pythii Apollinis aedificassent templum: orantes dari sibi quod optimum esset, cum obdormivissent, numquam deinde surrexerunt. Sic etiam Iunonis Argivae sacerdotes, precante matre eorum, ut gratiam eis aliquam Iuno pietatis illorum referret, cum enim cunctarentur iumenta, succedentes ipsi vehiculo matrem ad templum usque pertraxerant. Post preces ergo nocte decesserunt. Longum foret autem poetarum dicta recensere qui divinioribus poematis ea quae ad vitam pertinent nostram, velut ex oraculo decantant, quemadmodum deploret illam. Uniusque solum memoratu dignissimi sat habeo meminisse: qui inquit Quam superi miserum stamen mortalibus avi nevere,
Ut vivi deflenda per omnia durent Iterumque Et cunctis hominum generi sors pessima vita
Stat, quaecumque supra terram spirantque meantque de Amphiarao vero quid dicit? Iupiter hunc titus animis, hunc magnus Apollo