Latin · ~7 min
1.1 to 1.23
Pseudoplatonica, De iusto dialogus 1.1-23
Not analysed yet
Socrat. Potes nobis dicere, quid sit iustum? an id tibi indignum videtur esse, de quo verba facias? Hospes. Mihi vero dignum videtur, et quidem valde. Socrat. Quid est igitur? Hospes. Quid aliud esse dicam, nisi illa omnia, quae iusta censentur? Socrat. Nolim ita mihi respondeas: sed, quemadmodum, si tu me roges, quid sit oculus: dicam tibi, id esse, quo videmus: et si me praeterea iubeas ostendere, ostendam. Et si me interroges, cuinam rei animus sit nomen: ei, tibi dicam, qua cognoscimus. Rursus autem si quaeras, quid sit vox: id tibi esse respondeam, quo disserimus. Tum quoque sic velim dicas, iustum id esse, quo utamur ad aliquid agendum, ut dictum est de iis, quae nunc ego quaerebam. Hospes. Haud equidem ita facile tibi possum respondere. Socrat. Quandoquidem igitur non ita facile potes respondere, id ipsum forte facilius hac ratione invenire poterimus. Age, maiora, et minora, quonam potissimum considerantes discernimus? nonne mensura? Hospes. Sane. Socrat. Praeter mensuram autem, qua deinde arte? nonne metiendi? Hospes. Ita sane. Socrat. Quid levia, et gravia? nonne statera? Hospes. Etiam. Socrat. Post stateram qua dehinc arte? nonne appendendi? Hospes. Maxime. Socrat. Quid? iusta et iniusta intelligis quo tandem instrumento, quaque praeterea arte secernamus? an neque adhuc id est tibi manifestum? Hospes. Non hercle. Socrat. At rursus hoc modo. Quando de maioribus, et de minoribus ambiguimus, quinam ea de rea inter nos diiudicant? nonne metiendi artis periti? Hospes. Ita. Socrat. Quando de multis, et paucis contendimus, quinam iudicant? nonne ratiocinatores? Hospes. verum. Socrat. Quando vero de iustis, et iniustis inter nos ligitamus: dic, quaeso, ad quos accedamus, qui, qua de re lis est, sententiam ferant. Hospes. Num iudices dicis, o Socrates? Socrat. Invenisti recte. Age iam, illud quoque dicas: Artis metiendi periti quid faciunt, quum magna, parvaque discernunt? nonne metiuntur?