Latin · ~7 min
1.24 to 1.43
Pseudoplatonica, De iusto dialogus 1.24-43
Not analysed yet
Hospes. Quippe. Socrat. Quid? gravibus et levibus iudicant, nonne appendunt? Hospes. Appendunt. Socrat. Quid iam de his diceres, qui de iustis, et iniustis pronuntiant? responde. Hospes. Haud equidem possum. Socrat. Nonne ratiocinari eos recte dicas? Hospes. Opinor. Socrat. Iudices igitur, qui inter nos sententiam ferunt, ratiocinantur utique, quando de iustis, et iniustis iudicant. Hospes. Assentior. Socrat. Parva vero, et magna metiuntur, qui metiendi artem exercent. Diximus enim id esse mensuram, quo talia iudicantur. Hospes. Diximus. Socrat. Sed gravia rursus, et levia appendunt, qui studium suum in appendendi arte posuerunt. Nam statera nobis id ipsum fuit, quo solent ista discerni. Hospes. Fuit profecto. Socrat. Verum multa, et pauca numerant, qui numerandi studio tenentur. Id enim numerum esse posuimus, quo res huiusmodi distinguuntur. Hospes. Posuimus. Socrat. Iudices autem, ut modo consensimus, ratiocinantur, quando de iustis, et iniustis inter nos iudicant. Etenim ratio id est, quo res istae secernuntur. Hospes. Bene dicis, o Socrates. Socrat. Et vera quidem. Ratio igitur id esse prorsus videtur, quo iusta, et iniusta iudicantur. Hospes. Videtur. Socrat. Iam vero iusta, et iniusta definienda sunt: ut, si quis ita nos interrogaret: Quando mensura, arsque metiendi, et vir illius artis peritus maius ipsum, et minus diiudicant: quid est tandem maius, et minus? diceremus profecto, id esse maius, quod superet: minus vero, quod superetur. Item, si quaereret: Quando grave, et leve, statera, arsque appendendi, et vir eius artis studiosus discernunt, quid est grave, et leve? responderemus, grave esse, quod in libra positum propendeat: leve autem, quod sursum feratur. Sic iam, si quis nos rogaret: quandoquidem iustum, et iniustum ratioque, et ars iudiciaria atque iudex iudicant, quid est iustum? aliquidne, quod illi respondeamus, an adhuc nihil habemus?