Latin
1.120 to 1.150
Pseudoplatonica, De iusto dialogus 1.120-150
Not analysed yet
Hospes. Est. Socrat. Iniustus, per contrarium est iniustus? Hospes. Patet. Socrat. iustus oer sapientiam iustus? Hospes. Nimirum. Socrat. Et iniustus, per scientiam iniustus? Hospes. Sequitur. Socrat. Videtur ex his id ipsum, quod maiores nobis sub sapientiae nomine reliquerunt, iustitia: id vero, quod inscientia dicitur, iniustitia vocari merito posse. Hospes. Videtur. Socrat. Sed homines, inscii sunt sponte, an invite? Hospes. Invite. Socrat. Invite igitur et iniusti? Hospes. Apparet. Socrat. Iniusti autem, sunt improbi? Hospes. Sunt. Socrat. Nonne invite sunt improbi, et iniusti? Hospes. Prorsus. Socrat. Per iniustitiam vero iniuste agunt? Hospes. Nempe. Socrat. Per id, quod iniusti faciunt? Hospes. Per id ipsum. Socrat. Per ipsum quidem, quod inviti faciunt, fieri id non potest, quod voluntarium dicitur. Hospes. Non certe. Socrat. Verum per iniustitiam nascitur id, quod iniuste agere vocavimus. Hospes. Nascitur. Socrat. Iniustitia vero id esse diximus, quod inviti faciunt. Hospes. Diximus. Socrat. Inviti igitur iniuste agunt, et iniusti sunt, et improbi. Hospes. Inviti, ut apparet. Socrat. Non ergo ea in re mentitus est poeta. Hospes. Non videtur. Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage