Latin · ~7 min
1.84 to 1.119
Pseudoplatonica, De iusto dialogus 1.84-119
Not analysed yet
Hospes. Videtur. Socrat. Et decipere, iustum, et iniustum? Hospes. Illud quoque. Socrat. Haec omnia, quum sint huiusmodi, nonne iusta sunt, et iniusta? Hospes. Sunt, ut apparet. Socrat. Audi reliqua: oculum ego habeo dextrum, et sinistrum, quemadmodum et alii homines? Hospes. Habes. Socrat. Narem dextram, et sinistram? Hospes. Prorsus. Socrat. Et manum dextram, et sinistram? Hospes. Sane. Socrat. Postquam igitur haec tu eadem nominans, quaedam ex meis dextra, et quaedam sinistra esse dicis: si te rogem, utra ea sint: possisne dicere, haec quidem in hac parte dextra esse, illa vero in illa sinistra? Hospes. Possim. Socrat. Iam et illuc eas. Postquam haec eadem nominans, aliqua iusta, et aliqua iniusta esse diceres, possis dicere, utra iusta, et utra sint iniusta? Hospes. Horum singula quaeque convenienter, et in tempore facta, mihi iusta videntur esse: contra vero iniusta. Socrat. Recte videntur. Horum singula quaeque qui facit opportune, iusta facit: qui contra, iniusta. Hospes. Ita res habet. Socrat. Ergo, qui iusta facit, iustus est: qui iniusta: iniustus. Hospes. Nemo negat. Socrat. Quis igitur potest opportuno tempore secare, urere, et extenuare? Hospes. Medicus. Socrat. Quod scit, an proptet aliud. Hospes. Quod scit. Socrat. Quis opportune fodere, arare, et serere potest? Hospes. Agricola. Socrat. Quod scit, an quod nescit? Hospes. Quod scit. Socrat. In aliis quoque rebus eodem modo, qui scit, potest opportuna, et quando oportet, et suo tempore facere: qui nescit, contra? Hospes. Potest. Socrat. Mentiri, et decipere, et prodesse qui scit, potest horum singula quaeque et quando oportet, et suo tempore facere: qui vero nescit, non potest. Hospes. Vera dicis. Socrat. Qui facit haec opportune, nonne iustus vocatur? Hospes. Vocatur. Socrat. Facit haec per scientiam? Hospes. Facit. Socrat. Iustus igitur, per scientiam est iustus?