Latin
1.1 to 1.19
Pseudoplatonica, De virtute 1.1-19
Not analysed yet
So. Virtus tradine doctrina potest, an ea potius est, quae non possit acquiri: sed viri natura, vel alio quodam modo boni sunt? Am. Non habeo, Socrates, quid tibi nunc respondeam. So. At hoc ipsum ita consideremus. Age, si quis vellet ea facultate bonus fieri, qua boni sunt coqui, qui sciti in primis habentur, unde fieret? Am. Inde videlicet, si de bonis coquis disceret. So. Quid, si vellet bonus fieri medicus, ad quem profectus, bonus fieret medicus? Am. Ad eorum aliquem, qui boni sunt medici. So. Si vero cuperet arte bonus esse illa, qua boni sunt fabri? Am. Ad fabrorum aliquem. So. Sed, si peroptaret ea virtute bonus evadere, qua viri sunt et boni, et sapientes, quo profectum illum oporteret dicere? Am. Arbitror, ad eorum aliquem, qui boni sunt viri, si modo is, qui discere cupiat, ad eam virtutem perdiscendam sit idoneus: nam quo alio proficisci posset? So. Age, quinam viri boni in urbe nostra fuerunt, ut expendamus, an viri huiusmodi bonos item alios faciant? Am. Thucydides, Themistocles, Aristides, et Pericles. So. Uniuscuiusque horum magistrum possumus referre? Am. Non possumus: non enim id dicitur. So. Quidni? discipulum possumus vel peregrinum, vel civem, vel liberum, vel servum nominare, qui possit affirmare, se per eorum consuetudinem bonumque et sapientem factum? Am. Neque hoc dicitur. So. Numquid invidi erant ita, ut nollent virtutem caeteris impertire? `Am. Fortasse. So. Ob idne, quod vereretur, ne sibi alii fierent aemuli, quemadmodum coqui, et medici, et fabri faciunt? Nanque ii necque utile sibi existimant esse, si multi sibi in arte adversarii fiant: neque commodum, si ipsi inter multos sui similes habitent. Eodemnne igitur modo et viris bonis incommodum est, cum sui similibus habitare?