Latin · ~7 min
1.20 to 1.45
Pseudoplatonica, De virtute 1.20-45
Not analysed yet
Am. Fieri potest. So. Nonne sunt iidem boni, et iusti? Am. Sunt. So. Estne aliquis, cui possit utile esse, non cum bonis, sed cum improbis versari? Am. Non possum dicere. So. An igitur neque hoc potes dicere, utrum sit bonorum quidem nocere, sed improborum prodesse: an contra? Am. Contra. So. Asserisne, bonos iuvare, improbos vero laedere? Am. Assero. So. Estne igitur aliquis, qui laedi malit quam iuvari? Am. Nullus certe. So. Nullus ergo mavult inter nocentes quam inter utiles vivere. Am. Res est, ut dicis. So. Nullus igitur e viris bonis moleste fert, alium bonum, et sui similem fieri. Am. Nullus, ut ex hac ratione apparet. So. Audisti Themistocli Cleophantum filium fuisse? Am. Audivi. So. Themistocles certe, qui bonitatem nemini invidebat, si modo bonus erat, ut vere fuit, et a nobis dicitur, nunquam filium quam optimum fieri per invidiam prohibuisset. Am. Nunquam. So. Propterea filium equitandi artem ita doceri voluit, ut in ea peritus, et bonus esset. Nam rectus in equum ascendebat, ex equisque rectus iaculabatur, atque alia multa, et mira faciebat. Multis enim praeterea rebus illum instituendum curavit, et edocendum, quaecunque a bonis praeceptoribus traduntur. Haec nonne de natur maioribus audisti? Am. Et quidem saepe. So. Nemo igitur huius filii naturam ut malam accusare potest. Am. Nemo quidem iuste, ut ex his, quae tu dicis, manifestum est. So. Cleophantum vero ipsum Themistoclis filium in his, in quibus pater sapiens erat, audistine unquam ex aliquo vel iuvene, vel sene, virum et bonum, et sapientem fuisse? Am. Nunquam. So. An igitur censendum est, Themistoclem his quidem, quae diximus, filium suum institui, sed sapientia, qua sapiens erat ipse, nihilo meliorem quovis vicino fieri voluisse, si virtus acquiri potuisset?