Latin · ~7 min
1.54 to 1.75
Pseudoplatonica, De virtute 1.54-75
Not analysed yet
Am. Non mirum dicis. So. At enim Thucydides fortasse ignobilis erat, nec multos vel ex civibus, vel ex sociis amicos habebat. Quin erat et ampla familia, et plurimum cum apud cives tum apud Graecos alios poterat. Quare, si hoc ipsum potuisset acquiri, invenisset ille profecto aliquem vel ex civibus vel ex peregrinis, qui filios fecisset bonos, si per reipublicae administrationem ipsi non licuisset. Sed enim virtus, amice, acquiri non potest. Am. Ita est fortasse. So. At enim, si virtus acquiri non potest, an boni natura nascuntur homines? Atque hoc ipsum hac ratione contemplantes, fortasse inveniemus. Dic enim: Suntne nobis notae bonorum equorum naturae? Am. Sunt. So. Suntne igitur homines, qui teneant artem, qua bonorum equorum naturas cognoscant, atque adeo intelligant, qui sint equi et corpore ad cursum, et animo fortes, quique contra ignavi? Am. Sunt. So. Quae igitur ars illa? Quod est illi nomen? Am. Equestris. So. Est et circa canes ars eodem modo, qua naturas canum bonas, et malas discernant? Am. Est. So. Quae sit illa? Am. Canina. So. Sed de auro, atque argento an idem dicendum, quod sint probatores, qui, quod melius, quodque deterius sit, spectatione iudicent? Am. Dicendum. So. Quosnam igitur illos vocas? So. Argentarios. Am. Hi vero magistri, qui corporibus exercendis praesunt, nonne quum corporum naturas contemplantur, cognoscunt, quae sint ad ferendos labores aptae, et quae contra ineptae: animadvertuntque et senum, et iuvenum corpora, quae laude digna sint futura, atque in quibus spes sit, futurum, ut opera omnia, quae corporis sint, optime faciant? Am. Sunt haec. So. Utrum igitur rebuspublicis maiori curae sunt equi, et canes boni, aliaque huiusmodi, an viri boni? Am. Viri boni. So. Nonne igitur putas, an hominum naturae ad virtutem essent bonae, homines ipsos, ut eas cognoscerent, omnia excogitasse?