Latin · ~7 min
1.46 to 1.53
Pseudoplatonica, De virtute 1.46-53
Not analysed yet
Am. Haud simile vero. So. Huiusmodi quidem magister virtutis fuit, is, quem tu supposuisti. Sed de Aristide videamus. Hic Lysimachum educavit quidem, deditque operam, ut omnium Atheniensium pulcherrime his omnibus, quae sunt in magistrorum facultate, erudiretur: sed virum tamen nemine meliorem fecit. Hunc enim ego et tu non solum vidimus, sed etiam conveniumus. Am. Verum. So. Iam vero nosti Paralum, et Xanthippum, quorum tu mihi alterum videris amavisse, sic a Pericle altos, et institutos fuisse, ut Atheniensium nemini in arte equitandi cederent: in musica praeterea, aliisque certandi generibus, atque adeo aliis omnibus, quae traduntur arte, ut illi non minus quam caeteri, essent eruditi, ipsum vehementer elaborasse: viros autem bonos an fieri noluit pater? Am. Fortasse facti fuissent, o Socrates, nisi mortem iuvenes obiissent. So. Tu iure quidem tuis amoribus succurris: sed Pericles tamen, si virtus parabilis fuisset, ipseque bonos potuisset facere, multo potius illos in sua ipsius virtute sapientes, quam in musica, et certandi studio fecisset. Sed ea comparari non potest. Nam et Thucydides duos aluit filios Milesiam, et Stephanum, pro quibus tu non ea posses dicere, quae pro Periclis filiis modo dixisti. Horum enim et tu alterum nosti usque ad senectutem, alterum vero etiam ultra pervenisse. Atque hos quidem pater cum doceri voluit, ut bene alia scirent, tum vero in primis, ut Atheniensium omnium pulcherrime luctaretur. Illos enim alterum quidem Xanthiae, alterum vero Eudoro, erudiendos tradidit. Ipsi porro magistri tunc omnibus in arte luctandi excellere videbantur. Am. Notum est. So. Videlicet igitur ille unquam, ubi multum oportebat in eos qui docerent, haec filios doceri voluisset: ubi vero nihil impensae erat faciendum in eum qui viros faceret bonos, hoc illos non docuisset, si quidem tradi potuisset?