Latin · ~12 min
1.1 to 1.6
Pseudoplatonica, Halcyon 1.1-6
Not analysed yet
Chaer. Quae ista vox nos pepulit, o Socrates, eminus a litoribus, illoque promontorio? quam suavis auribus? quodnam est tandem animal illud vocem edens? etenim muta sunt, quae quidem in aqua degunt. So. Maritima quaedam, o Chaerephon, avis, Halcyona vocata, luctu lacrimisque abundans, de qua sane vetus hominibus est conficta fabula. Ferunt, illam, cum mulier esset quondam, Aeoli Hellenis filii nata, maritum, qui virginem duxerat, suum fato functum luxisse desiderio consuetudinis, Ceycem Trachinium Lucifero prognatum, pulchri parentis filium pulchrum, deinde vero aliis instructam divina voluntate in avis morem circumvolare maria, quaerentem illum, quandoquidem oberratis terris omnibus non poterat invenire. Chaer. Halcyon id est, quod tu dicis? nunquam ante audiveram eius vocem, quae mihi insolens revera accidit. Flebilem ergo plane sonum emittit animal istud. Quali autem corporis est magnitudine, o Socrates? So. Non magnum: attamen magnum ob singularem mariti amorem accepit a Diis praemium: cum enim nidulatur, halcyonios etiam, qui vocantur, dies mundus agit, hieme medio praecipuos serenitate, quorum est etiam hodiernus hicce quam maxime. Nonne vides, ut serena sunt superna, fluctibusque careat et tranquillum sit totum pelagus, consimile, ut ita dicam, speculo? Chaer. Recte dicis: videtur enim halcyonius hodiernus esse dies; et heri utique talis erat. Sed per Deos, qua tandem re fidem oportet haberi iis, quae initio sunt dicta, o Socrates, ex avibus mulieres unquam extitisse, aut aves ex mulieribus? nihil enim omnium est, quod minus fieri videatur posse. So. O care Chaerephon, videmur equidem eorum, quae fieri possunt, quaeque non, hebeti prorsus acie quidam esse iudices: exigimus enimvero ea secundum facultatem humanam, quae neque nosse, nec credere, nec cernere valet: multa proinde apparent nobis et factu facilium difficilia, et eorum, ad quae pertingere datur, ardua; haec quidem pleraque propter imperitiam, alia etiam non pauca ob infantiam mentis: re enim vera infans videtur esse omnis homo, etsi vel valde senex, quandoquidem exiguum plane, et infantiae instar, vitae spatium ad omne aevum. Quid autem, o bone, qui vires deorum Geniorumque ignorant, dicere habeant, utrum talium rerum fieri aliquid possit, necne? Vidisti, Chaerephon, nudius tertius quanta fuerit hiems: quin et animo repetentem metus invadat et ista fulmina ac tonitrua, ventorumque ingentes furores: existimasset aliquis, tellurem totam utique fuisse collapsuram. Paulo autem post mirifica quaedam exstitit compositi coeli serenitas. Iam tu utrum maius quiddam et operosius esse putas, ex isto turbine, qui vix substiti poterat, ac confusione ad placatissimum nitorem mutatam coeli faciem referre, inque tranquillitatem revocare mundum universum, quam mulieris formam transmutatam in aviculam quandam facere? nam ad eum sane modum et pueruli inter nos, qui quidem fingere sciunt, luto cerave sumta, facile ex eadem saepe materiae mole fingunt refinguntque multas formarum naturas. Deo enimvero, magnam habenti virtutis praestantiam, neque omnino comparandam ad nostras agendi vires, ad manum esse credere par est omnia istiusmodi, atque in facili posita. At enim totum coelum quanto tandem temet ipso videatur maius, indicare tu possis?