Latin · ~9 min
1.7 to 1.8
Pseudoplatonica, Halcyon 1.7-8
Not analysed yet
Chaer. Quis autem hominum, o Socrates, intelligere queat, aut dicendo effere tale quidquam? neque enim verbis illa consequi licet. So. Nonne vero animadvertimus, hominum, inter sese si conferantur, magnum aliquod esse discrimen, quo alius alium superet, virium imbecillitatisque? nam virorum aetas ad pueros prorsus infantes quinque, si lubet, a partu, aut decem diebus, comparata admirabilem plane habet differentiam roboris et infirmitatis in omnibus propemodum per vitam actionibus, et iis, quaecunque manibus istis tam artificibus, et corpore et animo perficiunt: ista enim novellis, ut dixi, puerulis ne in mentem quidem venire videntur posse. Roboris autem unius viri adulti magnitudo immensum quantum illos supergreditur, adeo ut millia talium unus vir valde multa deciverit facillime: aetas enimvero penitus omnium indiga, quaeque nullis sibi machinis ipsa sufficiat, ab initio hominibus adest comes naturae lege. Quandoquidem ergo homo, ut patet, homini tantum interest, quid existimabimus omne simul coelum ad nostras vires illis visum iri, qui talia contemplari valent? probabile scilicet videbitur multis, quantum magnitudo mundi superat Socratis aut Chaerephontis speciem, tantum quoque potentiam eius ac sapientiam atque intellectum pro ratione antecedere facultatem nostrarum dotes. Proinde tibi mihique ac multis aliis nostri similibus multa quidem impossibilia sunt eorum, quae aliis valde facilia: nam et tibias inflare artis expertibus, et legere aut scribere illiteratis multo magis arduum est, usque eo dum sint imperiti, quam facere mulieres ex avibus, aut aves ex mulieribus. Natura vero acceptum in favo fere sine pedibus ac pennis animal, pedibus appositis atque alis, et varietate multa expoliens pulchraque et omnimoda colorum, apem sapientem produxit, divini mellis opificem: tum porro ex ovis mutis et inanimatis plura genera fingit alitum et terrestrium, aquaticorumque animalium, artibus quibusdam, ut veterum fert sententia, sacris aetheris magni ad tanti operis curam insuper usa. Cum ergo vires immortalium sint ingentes, nos mortales et pusilli plane, qui neque magna possumus perspicere, et ne parva quidem, in plerisque etiam, quae circa nos accidunt, haesitantes, non valeamus utique explorate quidquam statuere neque de Halcyonibus, nec de Lusciniis: famam autem fabulae, qualem tradiderunt parentes, talem et liberis meis, o ales lamentorum modulatrix, tradam, de tuis hymnis; tuumque pium et marito devinctum amorem saepe celebrabo, uxoribus meis Xanthippe et Myrto enarrans tum alia, tum praterea, qualem honorem nacta fueris a Diis. Tu quoque, Chaerephon, simile quiddam facias, non refugies.