Latin · ~9 min
1.9 to 1.15
Pseudoplatonica, Halcyon 1.9-15
Not analysed yet
Chaer. Ita sane decet, o Socrates: habent nimirum a te dicta duplicem adhortationem, quae mutuae uxorum virorumque consuetudini conducat. So. Ergo, salutata Halcyone, progredi iam ad asty tempus est e Phalerico. Chaer. Nulla quidem in me est mora. [Sequitur excerptum ex annotationibus ad editionem Bipontinam] Halcyonem Leonis philosophi Academici esse, testantur Athen. II, &Laërt. in Plat. Nec Platoni hic dialogus elapsus est, sicut nonnulli putant, quos Socratis persona in errorem pellexit. Occasio Dialogi a cantu Alcedinis. Pulcherrimum est commentum, in quo splendide de immensa summi atque aeterni principis potestate disseritur, deque divinis rebus. COGN. Non est Luciani, sed Leonis Academici, si Antonio Mureto sua stat fides. Or. IV. Luciani quidem prorsus non esse, tum lenta &oscitans, tum sententiarum levitas, &argumentorum frigus, &delirationes arguunt fatis. MARCIL. Halcyon quidem non est Luciani ex animi sententia loquentis, quippe Epicurei, &forte ex deterrimo Epicureorum genere, qui malos mores cum prava doctrina coniungebant: sed posset esse Luciani animi causa Platonicum agentis. Profecto haec elegans est Platonis imitatio, sed in qua hoc unum merito arguas futilitatis, quod serio narretur putidissima fabula, eique aptetur, quidquid in re gravi &comperta de divina potentia dici potuisset. sed si dictorum ineptam occasionem demseris, &sententias de divina potentia spectaveris seorsim, fatebere, vix quidquam de ea melius posse dici. Ceterum de Halcyonis fabula vide Steph. Clerici Acad. Quaest. V. CLER. Halcyonem dialogum fuerunt olim qui Platoni tribuerent; sed inter aperte nothos numerat Diogenes Laërtius Platone p. 84 C. Hunc autem ipsum Dialogum ex Galaei Collectaneis aliisque satis constat, eum esse, qui Platoni tribuebatur; cum ibi inter eius opera, quamvis notatus, reperiatur. Leoni cuidam a Phavorino philosopho, teste eodem Diogene, tribuebatur; unde satis liquet, non posse Lucianum habere auctorem, qui Laërtio coaevus, Phavorino iunior fuit. Eum Leonem Academicum vocat Nicias Nicaensis apud Athenaeum XI. Muretus etiam Or. IV, &Tan. Faber in Notis ad Phaedri fab. p. 173 C. Et sane etiamsi haec testimonia non suppeterent, vix credibile est, Lucianum de Deorum vi &potentia tam recte sensisse &tam magnifice locutum. Vide Biblioth. Caesar. VII, p. 3. Platoni autem minime tribuerim, tum quia veteres reiecerunt, tum ob ea praecipue, quae de duabus Socratis uxoribus in fine leguntur. SOLAN.]