Latin · ~7 min
1.1 to 1.20
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.1-20
Not analysed yet
Interlocutores sunt Socrates et amicus quidam. So. Quidnam lucri cupiditas est? Et qui sunt lucri cupidi? Am. Mihi quidem videntur, qui lucrandum putant ex rebus nulla aestimatione dignis. So. Videnturne tibi scire, quod nullius pretii sint, an ignorare? Quod si ignorare, amentes lucri cupidos vocas. Am. At non amentes appello, sed callidos, atque improbos, et victos a lucro, cognoscentes nullius pretii esse, ex quibus lucrari audeant, et tamen audent lucrari per imprudentiam. So. Nam huiuscemodi lucri cupidum vocas, veluti si agricola plantans, cognoscensque nullius pretii plantam esse, dignum tamen putet ex ea lucrari? Talemne ipsum nuncupas? Am. Undecumque, o Socrates, lucri cupidus quaerendum censet. So. Ne adeo temere verba effundas, veluti alicui propter acceptam iniuriam infensus: sed ad me potius attendens responde, ac si a principio rursus interrogarem. Confiteris lucri cupidum cognoscere, quanti sit, unde lucrari dignum putat? Am. Confiteor. So. Quis peritus est circa plantarum dignitatem, qua in regione ac tempore plantare dignum sit? Ut aliquid et nos sapientum verborum, quibus elegantes causidici utuntur, in medium afferamus. Am. Agricolam arbitror. So. Num dignum lucro vocas aliud, quam lucrandum esse existimare? Am. Id ipsum. So. Ne me coneris decipere virum iam seniorem, cum adeo iuvenis sis, respondens, quemadmodum nunc, quae ipse minime putas: sed responde quam verissime potes. An censes agricultorem quempiam, cognoscentem quod arbor nullo modo plantatione digna sit, putare ex ipsa se lucraturum? Am. Non per Iovem. So. Equestrem praeterea virum, intelligentem nullius pretii pabulum se equo praebere, ignorare censes quod equum perdit? Am. Nequaquam. So. Non igitur putat ab huiusmodi pabulis lucraturum. Am. Minime. So. Gubernatorem vero, qui temone et velis nullius existimationis navem munierit, ignorare censes quod damno afficietur et periculum incurret, ne ipse simul et navis, et quaecumque in navi sunt, perdantur?