Latin · ~7 min
1.21 to 1.54
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.21-54
Not analysed yet
Am. Non certe. So. Haud igitur putat se ex instrumentis nullius pretii lucraturum. Am. Minime. So. Item belli dux, cernens exercitum vilibus armis confisum, speratne ac dignum putat, ex iis lucrum aliquod assequi? Am. Nullum. So. Eodem modo tibicen tibiam et citharista citharam et arcifer arcum, et ut brevi complectar, quicumque artifex, aut alius quisquam vir peritus, organa ac reliquum apparatum nullius pretii habeat, putatne ex iis aliquando se lucraturum? Am. Non, ut apparet. So. Quos itaque lucri cupidos nuncupas? Neque enim eos, quos supra retulimus, qui ex rebus nulla ratione dignis rentur oportere lucrari. Am. At hoc modo, o mirifice vir, quo ipse loqueris, nullus hominum lucri cupidus esset. Sed ego eos lucri cupidos esse intellego, qui propter inexplebilem aviditatem minima aeque atque vilia et nullius pretii mirum in modum sitiunt, et in iis etiam lucrum quaerunt. So. Non tamen, o vir optime, discernunt, ista nullius esse pretii. Iam enim nos ipsos in hoc, quia esset impossibile, rationibus redarguimus. Am. Mihi sane videtur. So. Si non cognoscunt, ignorant igitur: opinantur tamen, quae nullius pretii sunt, multi facienda esse. Am. Apparet. So. Lucri cupidi nonne lucrum cupiunt? Am. Profecto. So. Lucrum vero damno contrarium? Am. Est. So. Estne bonum alicui damno affici? Am. Nemini. So. Malum autem? Am. Prorsus. So. Laeduntur itaque damno homines? Am. Laeduntur. So. Malum igitur damnum? Am. Malum. So. Contrarium damno lucrum? Am. Contrarium. So. Bonumque igitur lucrum? Am. Certe. So. Bonum igitur amantes, lucri cupidos nuncupas? Am. Videtur. So. Non insanos quidem, o amice, lucri cupidos dicis, sed tu ipse utrum amas quod bonum est, an non amas? Am. Amo equidem. So. An est bonum quicquam, quod non affectes, sed malum?