Latin · ~1 min
1.158 to 1.163
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.158-163
Not analysed yet
Am. Fateor. So. Malos autem dicebas omnia lucra, tam exigua quam magna, cupere. Am. Dicebam. So. Nonne igitur secundum sermonem tuum universi homines, et boni pariter atque mali, lucri cupidi essent? Am. Videtur. So. Non recte igitur vituperabit quispiam lucri cupidos, cum ipse quoque lucri cupidus sit.