Latin · ~7 min
1.131 to 1.157
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.131-157
Not analysed yet
Am. Non malum dico; verum si auri vel argenti minus erogans, plus accipiat. So. Enimvero hoc insuper interrogabo: Si quis dimidiam auri libram erogans, duplum reportaret argenti, lucrumne an damnum esset? Am. Damnum profecto, o Socrates. Nam pro duodecuplo duplum solummodo recipit. So. Verumtamen plus accepit. An non plus est duplum dimidio? Am. Non eiusdem dignitatis ac pretii est argentum, cuius est aurum. So. Ergo oportet hoc lucro adiicere, aestimationem scilicet ac pretium. Nunc utique argentum plus existens, quam aurum, haud aeque aestimandum ac pretium dicis: et aurum minus existens, pretiosum quoque ac dignum. Am. Et maxime, sic enim se res habet. So. Ipsa ergo aestimatio dignitasque lucrum continet, sive parva res sive magna sit: indignum vero aestimatione sine lucro est. Am. Profecto. So. Ipsum pretiosum ac dignum, vocasne aliter dignum, quam adeptione dignum? Am. Adeptione. So. Dignum autem adeptione, utile an inutile? Am. Utile. So. Utile nonne bonum? Am. Est. So. O vir omnium fortissime, nonne iam tertio et quarto conclusum a nobis est, lucrum bonum esse? Am. Videtur. So. Memoria tenes, unde sermo hic incidit? Am. Arbitror. So. At si minus ipse memineris, ego in memoriam reduc Am. Ex eo enim, quod dubitares, ne boni viri quaelibet acceptare nolint, sed ex lucris bona dumtaxat, mala vero nequaquam. Am. Hinc sane. So. Nonne lucra omnia esse bona, seu magna sive parva sint, ratio nos fateri co�git? Am. Co�git certe, o Socrates, me magis, quam persuasit. Sed forsitan deinceps persuadebit. So. Nunc tamen, sive persuasus fueris, seu quomodocumque aliter sis affectus, consentis nobiscum, lucra omnia, et ampla et exigua, bona esse? Am. Consentio. So. Et bonos viros omnes bona omnia velle fateris? Necne?