Latin · ~7 min
1.1 to 1.10
Pseudoplatonica, Minos 1.1-10
Not analysed yet
Dialogi Minois personae: Socrates, Minos. S. Quidnam lex apud nos est? M. De qua lege interrogas? S. Estne aliquid quo lex a lege secundum quod lex est, differt? Adverte plane quid quaeram. Sic enim interrogo, ac si dicam, quid est aurum: et si tu eodem modo de quo auro quaeram roges, haud recte te percontari censere. Neque enim aurum ab auro, qua aurum, neque lapis, qua lapis, a lapide quicquam differt: eodemque modo lex a lege nil discrepat, sed omnes idem sunt. Etenim lex unaquaeque illarum similter est, nec una magis et alia minus. De hoc ipso igitur universo, quid lex est, generatim interrogo: Quod si in promptu nunc habes, explica. M. Et quid aliud lex o Socrates esset, quam lege recepta et approbata? S. An sermo tibi videtur ea esse quae sermo dicuntur, vel visus quae videntur, vel auditus quae audiuntur? aut aliud sermo, aliud pronunciata, aliud visus, aliud visa, et auditus similiter atque qudita, necnon lex aliud, alid lege recepta? Sicne, an aliter tibi videtur? M. Sic utique. S. Non ergo lex est, quae lege recepta. M. Non videtur. S. Quid itaquesit lex, in hunc modum consideremus. Si quis de iis quae modo diximus, perconteur dicens: postquam visu asseritis quae videntur percipi: quid est visus quo illa percipiuntur: responderemus utique esse sensum huiusmodi qui per oculos colores declarat: et de auditu interrogati, sensum qui per aures vocem haurit. Eodemque pacto si roget, postquam lege legitima constituuntur, quid est lex qua recepta recipiuntur, utrum sensus aliquis, vel declaratio, quemadmodum quae discuntur, declarante scientia compraehenduntur, et inveniuntur inventione monstrante: quemadmodum salubria et noxia medicina monstrantur: quae vero dii cogitant, ut vates ferunt, divinandi facultate noscuntur. Vaticinium namque rerum talium inventio est: an non?