Latin · ~7 min
1.11 to 1.55
Pseudoplatonica, Minos 1.11-55
Not analysed yet
M. Prorsus. S. Quae horum praecipue legem esse praesumimus? institutane ista atque decreta? M. Mihi quidem videntur. . Quid enim aliud quispiam legem esse dixerit? Ex quo apparet id totum quod rogabas, legem civitatis institutum esse. S. Opinionemne civitatis legem vocas? M. Equidem. S. Et forte recte loqueris: forsitan vero in hunc modum melius intelligemus. Aliquos sapientes vocas? M. Voco. S. Nonne sapientes sapientia sapientes sunt? M. Ita. S. Et iusti iustitia iusti? M. Prorsus. S. Ergo et legitimi lege legitimi? M. Nempe. S. Iniqui autem iniquitate iniqui? M. Certe. S. Legitimi vero iusti? M. Ita. S. Iniqui autem iniusti? M. Iniusti. S. An non pulcherrimum quiddam lex atque iustitia? M. Sic est. S. Turpissimum vero iniustitia atque iniquitas? M. Turpissimum. S. Et illud quidem civitates, ac reliqua omnia servat, hoc autem pervertit atque corrumpit? M. Ita. S. Ergo legem oportet, ut pulchrum aliquid cogitare, et ut bonum quaerere. M. Quidni? S. An non institutum civitatis legem esse diximus? M. Diximus. S. Nonne decreta quaedam bona, nonnulla etiam mala sunt? M. Sunt certe. S. Lex tamen mala non erat. M. Non certe. S. Non igitur ita simpliciter asserendum est, legem civitatis institutum esse. M. Nequaquam mihi videtur. S. Neque enim congruit iniquam constitutionem legem esse. M. Non. S. Verumtamen opinio quaedam lex mihi quoque videtur: cumque prava opinio minime sit, an non perspicuum est, si quidem est opinio, probam opinionem esse? M. Constat. S. Proba vero opinio, nonne vera opinio est? M. Est. S. At opinio vera veritatis inventio. M. Certe. S. Lex itaque veritatis inventio esse vult. M. At quomodo, o Socrates, si lex veritatis inventio est, non iisdem semper legibus circa eadem utimur, cum rerum veritas inventa sit?