Latin
1.100 to 1.137
Pseudoplatonica, Minos 1.100-137
Not analysed yet
S. Eorum qui hortis praeesse sciunt? M. Quidni? S. Sciunt autem horticultores? M. Nempe. S. At quorum sunt de condimentis obsoniorum scripta atque instituta? M. Coquorum. S. Coquorum igitur hae leges sunt? M. Sunt. S. Eorum videlicet, qui praeparandis obsoniis praeesse sciunt. M. Procul dubio. S. Sciunt haec, ut aiunt, coqui? M. Sciunt. Age igitur, dic quorum sunt conscripta, et instituta de civitatis gubernatione. An non eorum qui administrandis reipublicae periti sunt? M. Apparet. S. Num alii quidam praeter civiles atque regios homines id noverunt? M. Isti soli. S. Civilia ergo conscripta haec sunt, quae homines regum bonorumque virorum decreta nominant. M. Vera narras. S. Qui sciunt, haud alias aliud de iisdem rebus statuunt? M. Non certe. S. Non igitur alia atque alia legitima sunt. M. Nequaquam. S. Si quos dissentientes mutantesque viderimus, num scire illos, an ignorare dicemus? M. Nescire. S. An non, quod in singulis rectum est, id in singulis legitimum nuncupandum? Ut pote quod secundum rationem medici fit, vel coqui, vel horticultoris, id in eis legitimum? M. Absque dubio. S. Contra vero, quod minime rectum, haud amplius legitimum appellandum? M. Haud amplius. S. Illegitimum itaque sit. M. Necessarium est. S. Quamobrem in constitutionibus de iustis atque iniustis, et universe de civitatis ordine et gubernandi ratione tractantibus quodcunque rectum est, regia lex existit: non rectum vero, nequaquam lex regia: quia scientia deest, esse videtur, quippe cum illegitimum sit. M. Sic est. S. Probe igitur confessi sumus legem ese veritatis inventionem? M. Apparet. S. Praeterea et hoc ad idem consideremus: quis spargendorum in terram seminum peritus est? M. Agricola. S. Hic utique convenientia semina unicuique solo distribuit. M. Sane. S. Agricola igitur in iis legislator beonus est, iusque leges et ad ista distributionis rectae.