Latin · ~7 min
1.65 to 1.99
Pseudoplatonica, Minos 1.65-99
Not analysed yet
M. Et apud Persas. S. An non et semper? M. Et semper. S. Utrum quae plus trahunt, graviora hic censentur: quae minus leviora: vel huius oppositum? M. Non, immo plus trahentia graviora, minus trahentia leviora. S. Num et in Lycia, et Carthagine idem? M. Idem. S. Pulchra quippe ut videtur, ubique pulchra putantur: turpia contra, turpia: non autem pulchra turpia, vel turpia pulchra. M. Ita est. S. Nonne per omnia generatim quae vera sunt, esse censentur: non autem quae minime vera, tum apud nos, tum apud homines universos? M. Videtur. S. Ergo quisquis a vero aberrat, a legitimo quoque aberrat. M. Secundum rationem tuam, o Socrates, eadem legitima semper et inter nos, et inter caeteros esse videntur. At cum nos animadverto absque fine quotidie leges sursum deorsumque mutantes, fidem tibi habere non possum. S. Forte non percipis, quod haec transposita eadem perseverant. Caeterum sic ipsa mecum intuere: librumne unquam de curatione morborum aliquem nactus est? M. Equidem. S. Nostin' cuius artis libet ille sit? M. Novi quod medicinae. S. Medicos vocas qui haec sciunt? M. Voco. S. Qui sciunt, eadem de eiusdem, an diversi diversa constituunt? M. Eadem. S. Utrum Graeci soli cum Graecis, aut etiam Barbari, et secum et cum Graecis de iis quae sciunt, conveniunt? M. Necesse est omnino eadem de iis quae sciunt Graecos Barbarosque censere. S. Probe respondisti, sed nonne et semper? M. Et semper. S. Nonne medici circa valetudinem conscribunt, quae esse censent? M. Immo. S. Scripta igitur medicorum leges medicorum sunt? M. Sunt. S. Et geometrica scripta geometrarum leges? M. Certe. S. Quorum sunt scripta constitutionesque de cultu hortorum? M. Horticultorum. S. Hae igitur leges horticultoriae sunt? M. Ita.