Latin
1.173 to 1.178
Pseudoplatonica, Minos 1.173-178
Not analysed yet
M. Rhadamanthum quidem, o Socrates, iustum virum fuisse tradunt, Minoem autem agrestem, durum atque iniustum. S. Atticam, o vir optime, ac tragicam fabulam refers. M. Nonne haec de Minoe circunferuntur? S. Non tamen Homerus, aut Hesiodus ista testantur, quanquam locupletiores admodum testes sunt, quam cuncti tragici, quorum testimonio talia loqueris. M. Et quid isti de Minoe tradunt? S. Dicam, ne tu, ut alii multi, impia loquaris. Nihil enim hoc magis impium est. Etenim primo cavendum est, ne quid in Deum, aut verbo, aut opere, aliquando peccemus deinde ne quid adversus divinos homines. Quin diligenter cavere decet, quoties virum aliquem laudaturus, aut vituperaturus es, ne aberres. Atque huius gratia in primis cavendum est, ut bonos ac malos homines dignoscamus. Deus quippe nimium indignatur, quoties quispiam illius similem improbat, aut probat dissimilem. Dei vero similis est vir bonus. Neque lapides ac ligna, avesque atque serpentes sacra existimes, homines vero nequaquam. Immo sacratissimum omnium est vir bonus, prophanissimum contra vir malus. Et nunc iam quemadmodum Homerus Hesiodusque Minoem ipsium extollunt, hac de causa referam, ne amplius homo ipse ex homine natus, adversus heroa Iovis filium perperam obloquaris. Nam Homerus ubi de Creta mentionem faceret, quod esset admodum populosa, et in ea nonaginta urbes, inter illas, inquit, est Gnosos ampla civitas, in qua Minos regnavit, novem annos magno cum Iove collocutus. Tanta est haec in Minoe Homeri laus paucis verbis explicata, ut nunquam pari laudatione heroum quenquam extulerit. quod enim Iupiter sophista est, eaque ars praeclarissima, quum alibi saepenumero, tum hoc in loco, vel maxime patefacit. Nam Minoem annos novem cum Iove colloquutum inquit, ad eumque disciplinae gratia proficisci solitum, quasi Iupiter sophista sit. Quod autem tanto munere, hoc est ab Iove eruditum esse, alium heroa nullum Homerus affecit, mira quaedam laus existimanda est. Qinetiam in Odyssea ubi funus describitur, Minoem mortuorum animas iudicantem, aureum sceptrum tenentem induxit. Rhadamanthum vero neque hic, neque alibi iudicantem, aut cum Iove colloquentem inducit. Quamobrem ab Homero prae caeteris omnibus Minoem honoratum assero. Etenim quum Iovis sit filius, quod ab illo duntaxat sit eruditus, non habet magnam laudem. hoc nempe carmen illud significat, Minos regnavit novem annos, magno cum Iove colloqui solitus. Minoem videlicet cum Iove annos novem in sermonibus congressum. oaroi namque sermones sunt, oaristês autem est in sermonibus congrediens. Minos itaque annos novem Iovis antrum erudiendus accessit. Unde et didicit, et docuit inde caeteros, quae ab Iove novem annis acceperat. Nec tamen desunt qui oaristên aliter exponant, compotatorem, comessatoremque, et collusorem Iovis. Verum ex hoc maxime istos non recte exponere coniicere possumus, quod nulli vel Graeci, vel Barbari symposiis, id est, compotationibus, atque eiusmodi ludis abstinent praeter Cretenses, atque Lacedaemonios, qui a Cretensibus didicerunt. In Creta praeterea inter caeteras Minois ipsius leges haec extat, Ne invicem compotetis ad ebrietatem. Constat autem eum quae honesta censebat, civibus suis observanda Creta per omne tempus est felix, ac etiam Lacedamon, ex quo iis legibus, ut pote divinis, uti coepit. Rhadamanthus autem vir quidem bonus extitit, a Minoe siquidem instructus erat: nec tamen regiam disciplinam omnem, sed regi tantum ministrare in iudiciis didicit: unde iudex bonus apellatus est. Eo plane veluti legum custode per urbem usus est Minos, ad reliquam vero Cretam custode Talo. Talos enim ter quotannis pagos omnes lustrabat, leges eorum observaturus, tabulis aereis leges insculptas circumferens: unde aereus nominatus est. Hesiodus praeterea similia quaedam in ipsum Minoem intulit. Nam cum nominis illis mentionem fecisset, inquit: Qui mortalibus regibus praestitit, pluribusque gentibus imperavit, Iovis sceptrum habens, quo civitates regebat. Hic item sceptrum Iovis nihil aliud vocat, quam Iovis doctrinam, qua Cretam omnem moderabatur.