Latin · ~8 min
1.179 to 1.188
Pseudoplatonica, Minos 1.179-188
Not analysed yet
M. Quam igitur ob causam, o Socrates, fama haec inter homines diffusa est, Minoem ipsum rudem, durumque hominem extitisse? S. Ob quam et tu, o vir optime, et unusquisque alius cui bona existimatio curae est, si modo sapitis, diligenter cavere debetis, ne poeticum hominem infensum aliquem habeatis. Poetae quippe vim maximam in utranque partem, et ad laudandum et vituperandum habent. Qua in re profecto Minos deliquit, cum huic urbi bellum indiceret, quae cum caeteris sapientibus plurimis, tum vel maxime poetis omnis generis, ac tragicis praesertim referta est. Tragoedia vero hic est antiquissima, nec ut plerique putant a Thespide aut a Phrynicho sumpsit initium: sed si perscrutari volueris, reperies tragediam longe antiquius huius civitatis inventum. Haec autem ex universa poesi populum vehementer oblectat atque allicit auditores, qua nos Minoa ferientes, ulti sumus: sed et huius gratia tributa illa pendere nos coegit. In hoc igitur deliquit Minos, cum nos lacesseret, ex quo evenit quod ipse quaeris, ut infamis evaderet. Quoniam quod vir bonus, atque legitimus, ut supra diximus, et excellens pastor populi fuerit, leges eius argumento sunt, quae immutabiles perseverant, ut pote vera civitatis gubernatione reperta. M. Verisimilem rationem, o Socrates, invenise videris. S. Nonne igitur, si vera loquor, videntur tibi Cretenses Minois Rhadamanthique cives antiquissimis legibus uti? M. Videntur sane. S. Isti ergo priscorum omnium legum latores excellentissimi fuerunt, hominumque pastores, quemadmodum et Homerus bonum exercitus ducem pastorem populi nuncupat. M. Prorsus. S. Age itaque per Iovem amicabilem, si quis bonus legislator et hominum pastor vos roget, circa corporis valetudinem, quid corrpori adhibet ut bonam valetudinemtueatur? responderemus utique recte ac breviter, quod nutrimentum et exercitium, tum intendens, tum remittens, atque ita corpus componens. M. Probe. S. Si posthac iterum idem legislator bonus, et hominum pastor ex nobis quaerat, quidnam animae adhibens atque impertiens meliorem efficit? quid nos potissimum respondebimus, ut minus de nobis ipsis deque aetate nostra erubescamus?