Latin · ~8 min
1.1 to 1.6
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.1-6
Not analysed yet
Dialogi personae, Socrates, Sisyphus So. Nos vero Sisyphe heri te et longo spatio ad Stratonici ostentationem expectavimus, ut nobiscum virum sapientem res multas, et pulchras, verboque, et opere ostentantem audires: et postquam arbitrati sumus te amplius non esse venturum, ipsi virum audivimus. Sis. Adesse mehercule non potui. Nam mihi negotium quoddam fuit magis quidem necessarium, quam ut id negligere possem. Magistratus enim nostri consultabant heri, proptereaque me sibi autorem esse coegereunt. Nobis autem Pharsalicis lex est, quae iubet magistratibus parere, si quem velint ipsi sibi consilium dare. So. At honestum est cum legi parere, tum vero in primis a civibus suis bonum consiliarium existimari. quemadmodum et tu unus e Pharsalicis existimatus fuisti. Sed o Sisyphe (ego enim apud te oratioenm de bene deliberando habere non possem mecum reputans ad id multo otio, et longa oratione opus esse) quid deliberare sit, tecum velim quaerere. Potesne igitur mihi, ipsum Deliberare, non dico, vel bene, vel male, vel honeste: sed ipsum tantummmodo Deliberare quid sit, dicere? an tu potius, qui tam bonus consiliarius sis, id perfacile potes, nulloque negotio facere usque adeo, ut ego nimis curiose agam, qui hac de re te rogem? Sis. An deliberare quid sit, est tibi ignotum? So. Mihi quidem Sisyphe, si quid aliud est, quam quod is, qui nesciat ea, quorum aliquid facere oporteat, proponit, quasi vaticinans, et improviso, temereque pronuntians, atque adeo, quicquid ad dicendum occurit, ad ipsum non aliter accomodans, quam qui par impar ludunt, qui, quum nesciant, pariane sint, an imparia, quae manibus compriuntur, fortuito tamen enuntiant, atque de his vera dicunt. Sic igitur Deliberare saepe id esse videtur, quod is, qui nihil eorum sciat, de quibus aliquis deliberet, casu dicit, sed assequitur tamen, ut vera proferat. Si quidem igitur huiusmodi est, intelligo iam, deliberare quid sit: sin huiusmodi non est, haud equidem scio, quid sit.