Latin · ~7 min
1.7 to 1.20
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.7-20
Not analysed yet
Sis. Non est id profecto, quod in medium afferat is, qui sciat prorsus nihil: sed id, quod referat is, qui rei partem iam tum sciat, partem vero nondum scire potuerit. So. An tu per Deos immortales deliberare tale quippiam esse dicis, quale sit, si quis (videor enim et ipse mihi quasi vaticinari, quae tua sit de Deliberando sententia) quaerat, detque operam, ut inveniat, quae sibi optima sint factu, nec tamen adhuc manifesto sciat, sed id totum alteri inesse cogitet? nonne tu sic dicis? Sis. Dico equidem. So. Utra quaerunt homines, quae scint, an quae nesciunt? Sis. Utraque. So. An igitur et hoc ita dicis, homines quaerere utraque, et quae sciunt, et quae nesciunt, simile esse, ac si quis, qui Callistratum cognoscat, sciatque, qui sit Callistartus, nesciat tamen, ubi sit, quaerat non ille quidem, ut inveniat, qui sit Callistratus? Itane vero dicis esse, quaerere utraque? Sis. Dico. So. Illud igitur quidem certe non quaerit, ut Callistratum cognoscat, qui iampridem illum cognovit. Sis. Non certe. So. Sed ubi ille sit, quaerit. Sis. Mihi quidem videtur. So. Quin hoc ne quaesisset quidem, ut, ubi esset ille, inveniret, si prius scisset: sed statim invenisset. Sis. Sane. So. Haec ergo, quae sciunt, non quaerunt homines, sed illa, quae nesciunt, ut apparet. Quod tibi Sisyphe ratio haec litigiosa videtur esse, nec propositae rei, sed disputationis causa dicis, debes considerare, an ea tibi ita, ut nunc dicitur, habere videatur. An nescis hoc in Geometria fieri solere, ut Geometrae lineam, quae diámetros dicitur, ignorent, non illi quidem, utrum diámetros sit necne (neque enim hoc ab illis quaeritur) sed quam longa sit, et quam proportionem habeat cum lateribus arearum, quas secet? nonne hoc est, quod de illa quaeritur?