Latin · ~2 min
1.85 to 1.90
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.85-90
Not analysed yet
Sis. Mihi quidem videtur habere. So. Nullus itaque, qui futura non consequatur, potest esse neque bonus, neque malus consiliarius. Sis. Non videtur. So. Quin neque alius alio melior consiliarius, neque peior esse poterit, nisi vel felicius id, quod non est, assequatur, vel ab eo infelicius aberret. Sis. Non poterit. So. Ad quid igitur respiciunt homines, quum quosdam homines bonos, et malos consiliarios vocant? An hoc tibi Sisyphe dignum videtur esse, de quo tiam atque etiam cogitemus?