Latin · ~8 min
1.57 to 1.84
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.57-84
Not analysed yet
Sis. Ego vero puto. So. Dic mihi, non omnes, quique bene, quique male deliberant, de futuris deliberant? Sis. Maxime. So. Quid hic aliud dicamus, quam futura nondum esse? Sis. Nihil aliud. So. Nam si essent, non amplius essent futura, sed iam essent: nonne? Sis. Nae. So. Si igitur nullo pacto sunt, eadem ratione neque facta sunt, quum non existant. Sis. Non hercle. So. Si ergo nondum facta sunt, nullam adhuc naturam, quae propria ipsorum sit, habent. Sis. Nullam prorsus. So. Nonne igitur omnes bene, vel male deliberantes, de rebus deliberant, quae neque sint, neque fuerint, neque naturam ullam habenat, quando de futuris deliberant? Sis. Videtur quidem. So. Videturne igitur fieri posse, ut aliquis id, quod nusquam sit, vel bene, vel male consequatur? Sis. Qua ratione hoc dicis? So. Ego tibi exponam, quod volo dicere: tu diligentiam adhibe. Ex multis sagittariis quo pacto cognoscas, quis sit peritus, quisve contra imperitus? Atque hoc quidem haud difficile cognitu videtur esse. Fortasse enim iubeas illos skopòn sagittis petere: nonne? Sis. Sane quidem. So. Tu quidem igitur eum, qui saepius ita sagittas mittat, ut recte collineet, victorem decernas. Sis. Decernam profecto. So. Verum, si skopòs nullus sit propositus, in quem sagittas dirigant, sed unusquisque, quo velit, iaciat, quonam modo possis cognoscere, qui bene vel male iaculetur? Sis. Nullo. So. Ita quoque deliberantes vel bene, vel male, si nesciant, de quo deliberent, discernere nescires. Sis. Verum. So. Verum certe: nam si de rebus futuris deliberant deliberantes, nonne de his, quae non sunt deliberant? Sis. Prorsus. So. At fieri non potest, ut aliquis id quod nusquam sit, assequatur. Nam qua ratione tibi aliquis, quod nusquam sit, consequi posse videatur? Sis. Nulla. So. Postquam igitur fieri non potest, ut quis, quod non sit, assequatur, nullus erit amplius, qui de his, quae non sunt, deliberet. Fortuna enim in his, quae non sunt, numeratur: nonne ita res habet?