Latin · ~31 min
1.1 to 1.2
Pseudoplatonica, Theages 1.1-2
Not analysed yet
Dialogi personae: Demodocus, Socrates, Theages. Dem. Opus habebam, o Socrates, quaedam privatim tecum communicare, siquidem otium sit, vel etiam negotium, modo non omnino magnum: velim enim mea causa otium agas. So. Equidem otiosus et alioqui sum, sed tui causa maxime. Si quid ergo dicere vis, licet. Dem. Vin secedamus hinc in proximam Iovis liberatoris porticum? So. Ut lubet. Dem. Eamus ergo, o Socrates. Omnes quidem plantae eodem se modo habere videntur et quae e terra nascuntur, animaliaque omnia et homines denique ipsi. Ut enim in plantis facillimum hoc nobis est qui terram colimus, praeparare quidem omnia antequam plantemus et ipsa etiam plantatio. Postquam vero quod plantatum est, vivit. Tunc cultus ipsius varius est et difficilis, sic et in hominibus videtur. Ex meis enim rebus caetera coniicio. Etenim haec mihi mei filii sive plantatio, seu generatio appellanda sit, omnium facillima extitit, educatio autem difficilis et plena timoris semper, maximum metum ipsius causa subeunti, fuit. Et alia quidem multa de hoc dici possent, praecipue vero cupiditas, quae huic nunc inest, vehementer me sollicitat. Est enim non ingenerosa, verum talis, ut fallere possit. Cupit enim, o Socrates, ut ipse ait, sapiens effici. Et, ut mihi videtur, populares quidem eius ac aequales in urbem venientes sermones quosdam ei replentes hunc vehementer incitaverunt, quos aemulari coepit et mihi iam pridem molestus est, volens, ut eius curam suscipiam, ac pecuniam sophistae alicui, qui ipsum sapientem reddat, persolvam. Mihi vero pecuniarum minor est cura; verum hunc existimo ob hoc eius studium in periculum non mediocre incursurum. Hactenus igitur huic obstiti, consolando, sed ubi diutius nequeo, operae pretium fore duxi, ut ei obtemperem, ne sine me frequenter cum aliis vivens corrumpatur. Nuc autem ad hoc proficiscor, ut eum alicui eorum qui sophistae existimantur, commendem. Tu igitur peropportune nobis obviam factus es, quem quidem hac in re mihi consultorem maxime cupiebam. Itaque siquid habes, quod mihi in iis, quae audisti, consulere queas, licet et expedit. So. Ceterum, o Demodoce, vulgo dicitur, consilium res sacra est et si umquam ullum aliud, hoc est imprimis de quo quaeris. Non est enim divinius aliquid, quo de quis consulere queat, quam de institutione sui atque suorum. Primum igitur conveniamus, quidnam hoc esse putemus, quo de consultamus, ne saepenumero ego quidem aliud illud existimem, tu autem aliud, ac deinde longe dissentiamus; ridiculi quidem existimem ambo et qui do et qui tu qui postulas consilium, cum nihildum consenserimus. Dem. Recte quidem mihi dicere videris, o Socrates. Itaque faciendum censeo. So. Recte, inquam, non omnino tamen recte, nam paulisper id muto: dubito enim ne forte hic adolescentulus, alia quaedam, quam quae nos rebamur, cupiat; quod si alia, nos quoque absurdius faciamus de alio consultantes. Rectissimum igitur mihi videtur, ut initium hinc sumentes, ipsum quid maxime instituat, rogemus. Dem. Optimum videtur ut dicis. So. Dic igitur mihi, quod pulchrum nomen est puero? Quo nomine ipsum vocabimus? Dem. Theages, o Socrates. So. Pulchrum, o Demodoce, et divinum filio nomen imposuisti. Sed tu dic mihi, Theages, cupisne sapiens esse? Ac dignum existimas esse, ut pater hic tuus virum inveniat, qui te sua consuetudine sapientem reddat? Theag. Cupio. So. Sapientes autem utrum vocas homines scientiam habentes, quaecumque illa sint quae scierint, necne? Theag. Scientes equidem. So. Quid igitur, nonne te pater edocuit, quae hic nobilium virorum filii docentur? Scilicet litteras, citharam pulsare, palaestram et alia certamina? Theag. Docuit. So. Putas praeterea te aliqua scientia indigere, de qua curam suscipere tui causa patrem deceat? Theag. Puto. So. Quae est igitur ipsa? Dic nobis, ut tibi gratificemur. Theag. Novit et hic, o Socrates, quoniam persaepe illi narravi, sed de industria haec nunc tecum loquitur, quasi nesciat quae cupiam; hoc enim modo et in aliis multis mecum pugnat, neque vult alicui me tradere. So. Atqui quae hactenus adversus hunc abs te dicta sunt, testibus carent; nunc autem me adhibe testem, atque coram me denuo recense. Quaenam est haec sapientia, quam appetis? Age, si cuperes eam qua homines navigia gubernant et ego te rogarem, quanam, o Theages, sapientia indigens, patri succenses, quod te his, a quibus sapiens te reddi potes, non tradat, quamnam esse responderes? Nonne gubernatoriam? Theag. Certe. So. Sin autem illius cuperes eruditum te fieri, qua currus reguntur, ac patri succenseres, ego vero rogem, quaenam ea esset, nonne aurigariam respondeas? Theag. Utique. So. Haec autem quam appetis utrum habet nomen, an non. Theag. Existimo habere. So. Utrum hic illam quidem nosti, nomen autem ignoras? Vel nomen etiam tenes? Theag. Etiam nomen. So. Dic ergo quid est. Theag. Quod aliud nomen huic congruere, o Socrates, quam sapientiae? So. Nonne etiam aurigaria, sapientia est? An ignorantia tibi videtur? Theag. Nullo modo. So. An non sapientia? Theag. Sapientia. So. Qua ad quid utimur? num qua scimus equorum iuga regere? Theag. Profecto. So. Num et ea est, qua naves gubernamus? Theag. Ea utique. So. Ea vero quam nunc optas, quaenam sapientia est, quidve eam adepti scimus gubernare? Theag. Mihi quidem videtur ea, qua scimus hominibus imperare. So. Num qua aegrotantibus? Theag. Minime. So. Ipsa enim medicina est, nonne? Theag. Est. So. At qua canentibus scimus in choris praeesse? Theag. Nequaquam. So. Musica enim est. Theag. Ita. So. Sed utrum qua certantibus praeesse? Theag. Nequaquam. So. Gymnastica enim est. Theag. Est. So. Verum qua quid facientibus, conare exprimere sic, quemadmodum superiora ego. Theag. Mihi plane videtur ea, qua his qui sunt in civitate. So. Nonne in civitate aegroti etiam sunt? Theag. Sunt quidem, sed non istis solum dico, verum omnibus qui in civitate versantur. So. Intelligo quam artem dicis. Videris enim non eam qua praeesse novimus metentibus, aut vindemiantibus, aut plantantibus, aut serentibus, aut triturantibus: ipsa enim per quam iis imperamus, agricultura est. Theag. Est. So. Neque rursus qua vel secantibus, vel perforantibus, vel polientibus, vel torno aliquid facientibus: nam haec ad fabros pertinet. Theag. Certe. So. Verum fortasse qua iis universis, et agricolis, et fabris, et artificibus omnibus, ac privatis cunctis mulieribusque et viris imperitamus, eam tu sapientiam dicis. Theag. Istam ipsam, o Socrates, iampridem dicere volebam. So. Potes dicere, an Aegisthus qui Agamemnonem apud Argos interfecit, his omnibus imperavit, quos dixisti, artificibus, privatis viris, mulieribusque universis, an aliis quibusdam? Theag. Non aliis, sed iis omnibus. So. Quid autem Peleus Aeaci filius in Phthia, nonne iisdem dominatus est? Theag. Eisdem. So. Periandrum vero Cypseli, nonne audivisti apud Corinthios imperasse? Theag. Equidem. So. Nonne eisdem in civitate sua dominatus est? Theag. Certe. So. Quid vero Archelaum Perdiccae nuper in Macedonia imperantem, num iisdem existimas dominatum? Theag. Equidem. So. Hippiam autem Pisistrati in hac urbe dominantem, quibusnam prefuisse arbitraris? Nonne eisdem? Theag. Quidni. So. Bacis vero, et Sibylla, et nostras Amphylitus, quonam pacto tibi cognominandi viderentur? Theag. Non alio, quam vatum nomine. So. Recte dicis, eodem modo conare, ut invenias quo cognomine Hippiam et Periandrum propter eundem principatum nomines. Theag. Qui vocem, quam tyrannos? So. Ergo quicunque cupit more istorum universis suis civibus imperare, tyrannidem appetit, et esse tyrannus studet? Theag. Ita videtur. So. Hanc tu optas? Theag. Videtur ex iis quae dixi. So. Sceleste, more tyranni nobis praeesse cupis? Ac iamdudum succenses patri, qui te ad aliquem tyrannidis praeceptorem non mittit? Et te Demodoce non pudet, qui cum dudum noris quid hic concupiscat, et quia quo ipsum mittas habes, artificem sapientiae illius, quam petit, facere potueris, invides, et nolis mittere? sed nunc vides. Cum vero te coram accusaverit, consultemus simul ego et tu, estne quo mittamus, ut alicuius consuetudine sapiens tyrannus efficiatur? Dem. Per Iovem, o Socrates, consultemus. Est enim, ut mihi videtur, consilio opus, et maximo. So. Sine, bone vir, interrogemus ipsum prius. Dem. Interroga. So. Quid si Euripide ad aliquid utamur, o Theages? Inquit enim ille,